BUBALUS

BUBALUS
I.
BUBALUS
Graece βούβαλος, in Graeca Versione Deuteron. c. 14. v. 5. et 1. Regum c. 4. v. 23. non significat, quod hodie, bovis silvestris genus, sed capreae potius; unde Hesychius δορκάδιον, i. e. capreolum, explicat. Alii tamem bubalum a caprea sic distinguunt, ut appareat animal esse congener. Sic Herodot. l. 4. c. 192. Πυγαργοὶ καὶ δορκάδες καὶ βουβἁλιες, Pygargi, dorcades et bubali. Et, ut alios omittam, Oppianus bubalum facit mediae magnitudinis, inter dorcum seu capream et eurycerotem, i. e. damam vulgarem latis cornibus: cum ait,
Βούβαλος αὖ τε πέλει μείων δέμας εὐρυκἐρωτος,
Μείων εὐρυκέρωτος, ἄταρ δόρκου μέγ᾿ αρείων.
Unde videre est omnino bubalum olim fuisse in genere caprearum silvestrium, maxime commendato eidem, Cynegetic, l. 2. ubi ait,
Ο῎μμαςιν αἰγλήεις, ἐρατὸς χρόα, φαιδρὸς ἰδέςθαι.
Oculis est splendidus, colore amabilis, aspectu laetus.
Postea, ad boves feros translatum nomen, errore vulgi, sed pervetustô, quique iam Plinii invaluerat aevô, vide eum l. 8. c. 15. et plura hanc in rem, apud Bochart, Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 23. Posteriore hâc notione vox occurrit, apud Phileu, c. 29.
Κτείνει δὲ βουβάλιδα καὶ ταῦρον λέων.
Bubalum autem et taurum occidit leo.
Et Martialem l. spect. Epigr. 23. v. 4.
Illi cessit atrox Bubalus, atque bison etc.
Non tamen prorsus ratione caruisse videtur vulgus, cum bobus, et inprimis uris Germanicis nomen hoc indidit. Βούβαλον enim Graeci non tantum illud genus animalis; quod cervo vel capreae simile in Africa gignitur, vocârunt, sed etiam quidquid magnum et amplum esser, hoc eôdem nomine insigniêrunt. Hesych. Βούβαλος, δορκάδιον καὶ μἑγα καὶ πολὺ. Βοὐβαρον pro eodem dixêre. Βούβαρος, ὁ μέγας καὶ ἀναίςθητος ἄνθρωπος. Sed et βούπαλον, pro magno posuerunt. Hinc igitur genus illud bovis Germanici, ferocitate et formae magnitudine praecipuum, βούβαλον ex Graeco appellaverunt: qui Uri Germanice nominabantur. Graecum Epigramm.
------ ------ καὶ βοὸς οὔρου
Α᾿ςκητὸν χρυςᾠ παμφανόωντι κέρας,
------ et bovis uri.
Elaboratum auro splendido cornu.
Cornua enim urorum, in regiis olim mensis, poculorum vicem sustinuisse, docet Solin. c. 20. Istus porro, quos uros dicimus, in tantum cornua protenduntur, ut dempta ob insignem capacitatem, inter regias mensas potuum gerula siant. Ad quem locum vide Salmas. ad Solin. p. 230. et 231.
II.
BUBALUS
vide Bupalus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Bubalus — bubalis Scientific classification Kingdom: Animalia …   Wikipedia

  • Bubalus — Bubalus …   Wikipédia en Français

  • Bubalus — Saltar a navegación, búsqueda ? Bubalus Bubalus bubalus Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • Bubalus — n. a genus of ruminants which in some classification systems is included in the genus {Bos}; the water buffaloes. Syn: genus {Bubalus}, tribe Bubalus. [WordNet 1.5] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Bubălus — Bubălus, s.u. Büffel …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Bubălus — Bubălus, Büffel …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Bubalus — Bubalus …   Wikipédia en Français

  • Bubalus — Asiatische Büffel Wasserbüffel (Bubalus arnee) Systematik Ordnung: Paarhufer (Artiodactyla) …   Deutsch Wikipedia

  • Bubalus — noun in some classification systems included in genus Bos; water buffaloes • Syn: ↑genus Bubalus, ↑tribe Bubalus • Hypernyms: ↑mammal genus • Member Holonyms: ↑Bovidae, ↑family Bovidae …   Useful english dictionary

  • Bubalus — azijiniai buivolai statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas gentis apibrėžtis Gentyje 4 rūšys. Paplitimo arealas – P. Azija, Sulavesi, Kalimantano, Mindoros salos. atitikmenys: lot. Bubalus angl. Asiatic buffaloes; Asiatic buffalos;… …   Žinduolių pavadinimų žodynas

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”